Esdrae Liber Primus*

Caput 2: Versus 61

Et de filiis sacerdotum.BED., ibid.Eadem cautela filii transmigrationis erga sacerdotes agunt, qua erga populum. Curabant enim, ut distincte patesceret qui vere ad populum Israel vel ad genus sacerdotale pertinerent, qui aut suspecti aut certa proselytorum, id est, advenarum essent stirpe procreati. Sacerdotes ergo suspectos ab altaris moverunt officio, usque dum certius eorum origo claresceret, sed nihilominus in societate transmigrantium, unanimi secum pace servaverunt.Mystice autem quaerunt filii sacerdotum de captivitate Babylonica ascendentes scripturam genealogiae suae, nec invenientes, de sacerdotio ejiciuntur cum ministri altaris in tanta flagitia vel nefanda dogmata decidunt, ut etsi poenitendo ad salutem animae redeant, non tamen digni sunt qui ad sacrum gradum restituantur. Etsi enim inter fideles vitam exspectent aeternam, non tamen scripturam gradus sui, quem repetere nequeunt inter perfectos sacerdotes inveniunt.Omnis multitudo quasi vir unus,etc.BED., ibid.Hi eos significant qui profectu emendatioris vitae vitia superare, et virtutum culmen ascendere satagunt, nondum tamen sibi ad providendam viam regularis vitae sufficiunt, sed eorum qui in Christo praecesserunt industria coercentur et diriguntur.Et in ipsis.BED., ibid.Mystice, in templo vel populo Dei sunt cantores, etc., usque ad et quasi suavitate suae vocis adjuvant aedificantes templum.
(* Traductions européennes)